monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60 > csg899.29 > bsbClm14439.3 > bkeCod.16.115v > habCod.Guelf.81Weiss..57 > bkeCod.16.184r > sectio 2 > csg75.840 > A > bnf15046.181 > sectio 12 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 49
Sed ego saepe relinquo eos, ita quod ipsis videtur quasi sint sine adiutorio: quod idcirco facio, ut exterior homo in eis non infletur per superbiam. Tunc plorant ac lugent aestimantes me ipsis esse offensam; sed ego sic perscrutor fidem eorum. Attamen forti manu teneo eos: sic auferens ab ipsis elationem, nec permittens eos cognoscere quid sint in occultis bonis suis, quia multiplices fructus in eis facere volo: animis ipsorum dolentibus ac cordibus eorum vulneratis in doloribus.